MEMNON

MEMNON
I.
MEMNON
Andromacho vivo a Samaritanis exusto, in administranda Caelesyria, ab Alexandro, suffectus. Curt. l. 4. c. 3. Postea Arachosiis Praetor datus. l. 7. c. 13. 4000. peditum et 600. equitum in praesidium relictis. Ex Thracia, in supplementum equitum 6000. adduxit. l. 9. c. 3. Item Praetor, ab Alexandro Thraciae praefectus. Vide Diodor. Sic. l. 17. c. 7.
II.
MEMNON
fil. Tithoni fratris Laomedontis ex Aurorâ
susceptus: qui cum maxima Orientalium populorum copia in auxilium Priamo venit, et in pugnâ ab Achille occisus, vel ut alii tradunt, ex insidiis a Thessalis interfectus est. Hic cum in rogo cremaretur, precibus Aurorae in avem mutatus est, ex eademque pyra multae aliae aves evolârunt, quas Memnonias vocarunt, quae quotannis ex Aethiopiâ in agrum Iliacum dicuntur advolare, Memnonisque sepulchrum ter lustrare, deinde duas in partes divisae rostris, unguibusque concurrere, et generis sui auctori sanguine suô parentare. Ovid. Met. l. 13. Hunc literarum inventorem A. M. 2232. Anticles, apud Plin. l. 7. c. 56. refert. Memnonis effigies, de qua Tacit. Annal. l. 2. c. 61. Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis animum intendit, quorum praecipua fuêre Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, Dionys. v. 249.
——— Ἔνθα γεγωνὼς
Μέμνων ἀντέλλουσαν ἑὴν ἀσπόιζεται Ἠῶ.
Lucian. in Toxari, Τὸν δὲ Μέμνονα βοᾷν πρὸς ἀντέλλοντα τὸν ἥλιον. Iuvenal. Sat. 15.
Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae.
Vide Strab. l. 17. Pausan. in Atticis, Philostratum in vita Apollonii, Tzetzem Hist. Chil. 6. 64. etc. inprimis vero de hac statua Memnonis ex professo agentes, Ioh. Marshamum Canone Chron. et Anton. van Dalen de Oraculis Ethnicorum Dissertat. II. p. 280. et seqq. ut et de viro hoc illustri hîc infra.
III.
MEMNON
frater Mentoris, quorum soror Artabazo nupta, Darii Persarum Regis dux exercitus, Rhodum, Chium, Methymnam, Eresam ac Pyrrham et Mitylenem vel occupavit, vel vi cepit, quô tempore Alexander primum in Asiam traiecit.
IV.
MEMNON
historicus, scripsit de rebus Heracleae Ponticae, sub Augusto. Photius cod. 224. Vide Voss. Hist. Graec. c. 5. p. 182.
V.
MEMNON
idctus est Graecis, qui Aegyptiis Amenophes, in ordine Thebanorum Regum LVII. illorum vero qui toti Asiae imperit^runt, a Sesostre teritus; successit Rhamsi, circa tempora Homeri. Inter Aegypti Reges bellicosissimos merito numerandus, eductô in Asiam exercitu gentes a Sesostre subiugatas invisit et ordinavit; Phrygiam obambulavit; Susis diu commoratus, sui monumenta reliquit; Bactrianos rebellantes sub obsequium reduxit; et de Asia pacata, stabilitôque Sesostris imperiô superbum deportavit triumphum. Inter plurima illius monumenta celebratur maxime statua vocalis supra indigitata: Memnonis regia in urbe Abydo mirifice exstructa; e solido lapide: Labyrinthus, seu monimentum Regis Osimandis, (qui idem cum Menone) Hecataeo Abderitae prolixe descriptus, apud Suidam et Diodor. Sic l. 1. (quod ipsum forte Memnonium Strab. l. 17.) cum Inscr. Sum Rex Regum Osymandis: si quis nôsse velit, quantus sim et ubi iaceam, vincat aliquid meorum operum etc. Atque haec Memnonis in Asiam expeditio apud Graecos Sesostreâ multo celebrior fuit, vel quod haec recentior erat, vel quod Poetae (qui omnium primi res gestas literis mandârunt) tum primum efflorescebant: unde illa Memnonis in belli Troiani historia mentio. Graeci enim, cum nihil illis bello Troianô magnificentius haberetur, quidquid a maioribus illustre acceperant, ad illud retulerunt: Pindarusque proin, qui Poetarum primus hanc fabulam celebravit, ac ultra annos 700. post Troiae casum floruit, ςτράταρχον Α᾿ιθιόπων Μέμνονα appellat, et Aurorae filium Aethiopem; illumque ab Achille prostatum cecinit, in Pythiis Ode 6. Olymp. Ode 6. et Nemeis Ode 6. cum certum sit Menona hunc thebanum bellô Troianô longe recentiorem esse. Quemadmodum, ex homonymia nominis factum, ut Amenophem II. pro Memnone sumerent nonnulli, eique statuam tribuerent loquentem, ut supra vidimus. Regnavit ann. 11. iuxta Eusebium, 20. iuxta Syncellum; πέντε γενεὰς, per spatium quinque generationum, iuxta Damidem apud Philostratum l. 6. c. 3. Ei successit Ramesses, quem vide. Nomen quod attinet, ex Menis, primi Aegyptiorum Regis, nomine compofitum videtur; unde Mennoph Graecis et euphoniae gratiâ Mennon seu Mennon, Marshamus d. l. ubi et erudite explicat, quam ob causam Aethiopum Rex Graecis, res Aegyptiacas ante Psammetichi tempora, ut plurimum ignorantibus, is habitus sit.
VI.
MEMNON
insidiator Leuconis, bosphori Tyranni, per Alcibiadem Byzantium legatum. Polyaen. l. 5. c. 44.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Memnon — may refer to: Saint Memnon the Wonderworker early Christian saint from Egypt, hermit and hegumen of one of Egyptian monasteries Memnon (mythology) and those erroneously named after him in the Graeco Roman era: the Colossi of Memnon, two statues… …   Wikipedia

  • MEMNON — MEM Fils de Tithonos et d’Eôs (l’Aurore), Memnon était un héros légendaire des Grecs qui crurent le reconnaître dans l’un des deux colosses situés de part et d’autre du grand temple funéraire d’Aménophis III, dans la Thèbes occidentale. Taillés… …   Encyclopédie Universelle

  • Memnon — MEMNON, önis, Gr. Μέμνων, ονος, (⇒ Tab. XXXI. & ⇒ VII.) 1 §. Aeltern. Sein Vater war Tithon, Laomedons Sohn und des Priamus Bruder, seine Mutter aber Aurora, die von besagtem Tithon ihn und den Emathion bekam. Apollod. l. III. c. 11. §. 3. 4.… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Memnón — se puede referir a: ● En la mitología griega, Memnón fue un rey de Etiopía e hijo de Titón y Eos. En la Guerra de Troya; el adquirió un ejército a la defensa de Troya y fue muerto por Aquiles. Sin embargo, el primero mató a Antíloco. Después de… …   Enciclopedia Universal

  • Memnon — {{Memnon}} Sohn der Eos* und des Tithonos*, König der Aithiopen, der auf Seiten der Trojaner gegen die Griechen kämpfte, von Achilleus* erschlagen, von seiner göttlichen Mutter entrückt und von Zeus* unter die Unsterblichen aufgenommen wurde. Die …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Memnon — [mem′nän΄] n. [L < Gr Memnōn] 1. Gr. Myth. an Ethiopian king killed by Achilles in the Trojan War and made immortal by Zeus 2. a gigantic statue of an Egyptian king at Thebes, said to have emitted a musical sound at sunrise …   English World dictionary

  • Memnon — Mem non, n. [L., from Gr. ?, lit., the Steadfast, Resolute, the son of Tithonus and Aurora, and king of the Ethiopians, killed by Achilles.] (Antiq.) A celebrated Egyptian statue near Thebes, said to have the property of emitting a harplike sound …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Memnon — Memnon, 1) Sohn des Tithonos u. der Eos, König von Assyrien, in Susa residirend, wo er die Königsburg Memnonia baute; nach And. äthiopischer König u. Bezwinger Asiens bis an Susa u. den Choaspes, der von Priamos mit einem goldenen Weinstock… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Memnon — Memnon, im griech. Mythus der Sohn des Eos und des Tithonos, König der Äthiopier, zog seinem Oheim Priamos von Troja zu Hilfe, erlegte den Antilochos, ward aber von Achilleus getötet und erhielt von Zeus auf Bitten der Eos die Unsterblichkeit.… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Memnon — Memnon, Sohn der Eos und des Tithonos, Äthiopierfürst, von Achilleus vor Troja getötet, angeblich Urheber der Memnonsäulen bei Theben, zweier noch vorhandener sitzender Kolosse (Kieselkonglomerat) König Amenophis III. aus dem 2. Jahrtausend v.… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Memnon — Memnon, in der griech. Mythe Sohn der Eos und des Tithonus, König der Assyrer oder Aethiopier, vor Troja von Achilles erschlagen, ohne Zweifel ein orientalischer Sonnengott, dessen Bedeutung die Griechen nicht verstanden. M.ssäulen nannten sie 2… …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”